HISTORIA LIBRI NUMERORUM

CAPUT XLVII: De Scenopegia

#Num. XXIX

Quinta decima die ejusdem mensis erat Scenopegia quod sonat fixio tabernaculorum. In qua per septem dies habitabant sub umbraculis, in memoria quadraginta annorum, in quibus fuerunt in tabernaculis in deserto. Unde festum Tabernaculorum dici solet. Protelabatur autem septem diebus, quarum prima et ultima solemnes erant. Octavus etiam dies erat solemnis, non quia esset de Scenopegia, sed quia ea die conveniebant ad faciendam collectam, forte in usus pauperum, vel in alios usus communes. Unde, et Scenopegia quandoque legitur esse festum octo dierum. Sed patres illi non servierunt ogdoadi. Traditur quoque in quatuor diebus interpositis a die decima usque ad hanc, Hebraeos observare jejunia. Tradidit Josephus quod in his septem diebus ferebant in manibus ramos myrti et salicis, et summitates palmarum, virgulas mali Persici. Fiebatque de cunctis frugibus terrae oblatio Domino in gratiarum actionem. Oblatio vero septem dierum haec erat: prima die offerebantur in holocaustum vituli tredecim, arietes duo, agni anniculi quatuordecim et hircus pro peccato, cum libamentis eorum. Eadem oblatio arietum, et agnorum et hirci fiebat per singulos dies sequentes; sed de numero vitulorum unus subtrahebatur in dies. In secunda duodecim, in tertia undecim, in quarta decem, in quinta novem, in sexta octo, in septima septem. In octava, quae erat solemnis, offerebatur aries unus, vitulus unus, agni anniculi septem, et hircus pro peccato, cum libamentis eorum. Forte in septem diebus facta est subtractio vitulorum, ut in summa fierent septuaginta in memoriam eorum qui in septuaginta animabus intraverunt Aegyptum. Hae sunt oblationes holocaustorum in septem solemnitatibus, et fiebant de publico. Non propter hoc cessabat indesinens sacrificium, nec hostiae spontaneae, vel necessariae. Et nota quia illae tres solemnitates, quae septem diebus protelabantur praecipuae dicebantur. Et Sabbatum quod interveniebat in illis diebus dicebatur Sabbatum Sabbatorum, quasi Sabbatum festorum. Alias festivitates adjecerunt his Hebraei propter varios eventus, sicut Encoenia, et Phurim, id est festum Esther; sed non dicuntur legales, id est non sunt in lege institutae. Nota solemnitates praefatas tres Pascha, Pentecostes et Scenopegia, dictas caeremonias, a cereis, id est luminaribus, vel a carie, et mene, quod est defectus, quia tunc debent in nobis sordes deficere quasi carimeniae. Vel a carendo muniis, id est officiis servilibus, quasi carimoniae. Vel a Cerere, ubi summa veneratio praestita est, sacris Romanis illuc delatis, urbe a Gallis capta.